CRATZIA Familia

CRATZIA Familia
CRATZIA Familia
in Germania illustris. Inter Equestres Rhenanas diu eminuit, donec Iohannes Philippus primus axioma Comitis de Scharpfenstein meruit. Fuit is filius Antonii Cratz de Scharpfenstein, nepos Friderici, pronepos Philippi, abnepos Caspari, omnium nominis Cratz de Scharpfenstein; et ex priore coniuge Maria Metternich genuit Ioh. Antonium Cratz Comitem
Scharfenstenium, patrem ex N. de Sotern. N. Comitis moderni: ex secunda vero coniuge, familiae de Vels, pater fuit Eleonorae, quae nunc etiam in toro Ioh. Augusti Comitis Solmensis vivit. Phil. Iac. Spenerus, Theatr. Nobil. tom. III.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • SCHARPFENSTENIUM — Germanice SCHARFFENSTEIN, castrum Germanicum in Circulo Rhenano, cum titulo Comitatus, sub proprio Comite, e Cratzia Familia, in qua Ioh. Philippus Comitis axioma primus meruit. Fuit is fil. Antonii Craiz de Scharpfenstein et Catharinae… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”